Quapropter? Callicles Rogas? ne admittam culpam, ego meo sum promus pectori: suspicio est in pectore alieno sita. nam nunc ego si te surrupuisse suspicer Iovi coronam de capite ex Capitolio, qui in columine astat summo: si id non feceris atque id tamen mihi lubeat suspicarier, qui tu id prohibere me potes ne suspicer? sed istúc negoti cupio scire quid siet. Megaronides Haben tu amicum aut familiarem quempiam, quoi pectus sapiat? Callicles Edepol haud dicam dolo: sunt quos scio esse amicos, sunt quos suspicor, sunt quorum ingenia atque animos nequeo noscere, ad amici partem an ad inimici pervenant; sed tu ex amicis mi es certis certissimus. si quid scis me fecisse inscite aut improbe, †si id me non accusas, tute ipse obiurgandus es. Megaronides Scio; et, si alia huc causa ad te adveni, aequom postulas. Callicles Expecto si quid dicas. Megaronides Primumdum omnium, male dictitatur tibi volgo in sermonibus: turpilucricupidum te vocant cives tui; tum autem sunt alii, qui te volturium vocant: hostisne an civis comedis, parvi pendere. haec cum audio in te dici, discrucior miser. Callicles Est atque non est mi in manu, Megaronides: quin dicant, non est; merito ut ne dicant, id est.