quid nunc stas? quin tu hinc amoves et te moves? aperi, deprome inde auri ad hanc rem quod sat est, continuo operíto denuo; sed clanculum, sicut praecepi; cunctos exturba aedibus. Callicles Ita faciam. Megaronides At énim nimis lóngo sermone utimur, diem conficimus quod iam properatost opus. nihil est de signo quod vereare; me vide: lepida est illa caúsa, ut commemoravi, dicere