apud pórtitorem eas resignatas sibi inspectasque esse. in huius modi negotio diem sermone terere segnities merast: quam vis sermones possunt longi texier. abi ad thensaurum iam confestim clanculum, servos ancillas amove. atque audin? Callicles Quid est? Megaronides Vxorem quoque eampse hanc rem uti celes face, nam pol tacere numquam quicquamst quod queat. quid nunc stas? quin tu hinc amoves et te moves? aperi, deprome inde auri ad hanc rem quod sat est, continuo operíto denuo; sed clanculum, sicut praecepi; cunctos exturba aedibus. Callicles Ita faciam. Megaronides At énim nimis lóngo sermone utimur, diem conficimus quod iam properatost opus. nihil est de signo quod vereare; me vide: lepida est illa caúsa, ut commemoravi, dicere apud pórtitores esse inspectas. denique diei tempus non vides? quid illúm putas, natura illa atque ingenio? iam dudum ebriust. quidvis probare poterit; tum, quod maxumumst, adferre, non petere hinc se dicet. Callicles Iam sat est. Megaronides Ego sycophantam iam conduco de foro epistulasque iam consignabo duas, eumque húc ad adulescentem meditatum probe mittam. Callicles Eo ego igitur intro ad officium meum. tu istuc age.—