apud pórtitorem eas resignatas sibi inspectasque esse. in huius modi negotio diem sermone terere segnities merast: quam vis sermones possunt longi texier. abi ad thensaurum iam confestim clanculum, servos ancillas amove. atque audin? Callicles Quid est? Megaronides Vxorem quoque eampse hanc rem uti celes face, nam pol tacere numquam quicquamst quod queat.