Propemodo, atque ausculto perlubens. Megaronides Tum tĂș igitur demum adulescenti aurum dabis, ubi erit locata virgo in matrimonium. Callicles Scite hercle sane. Megaronides Hoc, ubi thensaurum effoderis, suspicionem ab adulescente amoveris: censebit aurum esse a patre allatum tibi, tu de thensauro sumes. Callicles Satis scite et probe;