Is homo exornetur graphice in peregrinum modum; quasi ad adulescentem a patre ex Seleucia veniat, salutem ei nuntiet verbis patris: illum bene gerere rem et valere et vivere, et eum rediturum actutum; ferat epistulas duas, éas nos consignemus, quasi sint a patre: det alteram illi, álteram dicat tibi dare sese velle. Callicles Perge porro dicere. Megaronides Seque aurum ferre virgini dotem a patre dicat patremque id iussisse aurum tibi dare. tenes iam? Callicles Propemodo, atque ausculto perlubens. Megaronides Tum tú igitur demum adulescenti aurum dabis, ubi erit locata virgo in matrimonium. Callicles Scite hercle sane. Megaronides Hoc, ubi thensaurum effoderis, suspicionem ab adulescente amoveris: censebit aurum esse a patre allatum tibi, tu de thensauro sumes. Callicles Satis scite et probe; quamquam hoc me aetatis sycophantari pudet. sed epistulas quando opsignatas adferet, sed quom opsignatas attulerit epistulas nonne arbitraris eum adulescentem anuli paterni signum novisse? Megaronides Etiam tu taces? sescentae ad eam rem causae possunt conligi: illum quem habuit perdidit, alium post fecit novom.† iam si opsignatas non feret, dici hoc potest,