minime, minime hercle vero. nam certo scio, locum quoque illum omnem, ubi situst, comederit; quem fodere metuo, sonitum ne ille exaudiat neu rem ipsam indaget, dotem dare si dixerim. Megaronides Quo pacto ergo igitur clam dos depromi potest? Callicles Dum occasio ei rei reperiatur, interim ab amico alicunde mutuom argentum rogem. Megaronides Potin est ab amico alicunde exorari? Callicles Potest.