lubido; atque ea condicio huic vel primaria est. Callicles Nam hercle omnia istaec veniunt in mentem mihi. vide si hóc utibile magis atque in rem deputas, ut adeam Lesbonicum, edoceam ut res se habet. sed ut égo nunc adulescenti thensaurum indicem indomito, pleno amoris ac lasciviae? minime, minime hercle vero. nam certo scio, locum quoque illum omnem, ubi situst, comederit; quem fodere metuo, sonitum ne ille exaudiat neu rem ipsam indaget, dotem dare si dixerim. Megaronides Quo pacto ergo igitur clam dos depromi potest? Callicles Dum occasio ei rei reperiatur, interim ab amico alicunde mutuom argentum rogem. Megaronides Potin est ab amico alicunde exorari? Callicles Potest. Megaronides Gerrae. ne tu illud verbum actutum inveneris: mihi quidem hercle non est quod dem mutuom. Callicles Malim hercle ut verum dicas, quam ut des mutuom. Megaronides Sed vide consilium, si placet. Callicles Quid consilist? Megaronides Scitum, ut ego opinor, consilium inveni. Callicles Quid est? Megaronides Homo cónducatur aliquis iam, quantum potest, quasi sit peregrinus. Callicles Quid is scit facere postea? Megaronides ignota facie, quae hic non visitata sit; mendacilocum aliquem Callicles Quid is scit facere postea? Megaronides falsidicum, confidentem. Callicles Quid tum postea?