egomet autem quom extemplo arcum mihi et pharetram et ságittas sumpsero, cassidem in caput, dormibo placide ín tabernaculo. ad forum ibo: nudius sextus quoi talentum mutuom dedi, reposcam, ut habeam, mecum quod feram, viaticum.— Megaronides Vt mihi rem narras, Callicles, nullo modo potest fíeri prosus quin dos detur virgini. Callicles Namque hercle honeste fieri ferme non potest, ut eam perpetiar ire in matrimonium sine dote, quom eius rem penes me habeam domi.