ego amicus numquam tibi ero alio pacto. sic sententia est.— Stasimvs Abiit hercle ille quidem. ecquid audis, Lysiteles? ego te volo. hic quoque hinc ábiit. Stasime, restas solus. quid ego nunc agam, nisi uti sarcinam constringam et clupeum ad dorsum accommodem, fulmentas iubeam suppingi soccis? non sisti potest. video caculam militarem me futurum haud longius: ad aliquem regem in saginam erus sése coniciet meus; credo ad summos bellatores acrem fugitorem fore et capturum spolia ibi illum quí meo ero adversus venerit. egomet autem quom extemplo arcum mihi et pharetram et ságittas sumpsero, cassidem in caput, dormibo placide ín tabernaculo. ad forum ibo: nudius sextus quoi talentum mutuom dedi, reposcam, ut habeam, mecum quod feram, viaticum.— Megaronides Vt mihi rem narras, Callicles, nullo modo potest fíeri prosus quin dos detur virgini. Callicles Namque hercle honeste fieri ferme non potest, ut eam perpetiar ire in matrimonium sine dote, quom eius rem penes me habeam domi. Megaronides Parata dos domist; nisi expectare vis, ut eam sine dote frater nuptum conlocet. post adeas tute Philtonem et dotem dare te ei dicas, facere id eius ob amícitiam patris. verum hoc ego vereor, ne istaec pollicitatio te in crimen populo ponat atque infamiam; non temere dicant te benignum virgini: datam tibi dotem, ei quam dares, eius a patre, ex ea largiri te illi, neque ita ut sit data columem te sistere illi, et detraxe autument. nunc si opperiri vis adventum Charmidi, perlongumst: huic ducendi interea abscesserit