me germanam meam sororem in concubinatum tibi, si sine dote dem , dedisse magis quam in matrimonium. quis me improbior perhibeatur esse? haec famigeratio té honestet, me conlutulentet, si sine dote duxeris: tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet. Lysiteles Quid? te dictatorem censes fore, si aps té agrum acceperim? Lesbonicvs Neque volo neque postulo neque censeo, verum tamen is est honos homini pudico, meminisse officium suom. Lysiteles Scio equidem te animatus ut sis; video, subolet, sentio: