atque eum agrum me habere, quam te, tua qui toleres moenia? Lesbonicvs Nolo ego mihi te tam prospicere, qui meam egestatem leves, sed ut inops infamis ne sim, ne mi hanc famam differant, me germanam meam sororem in concubinatum tibi, si sine dote dem , dedisse magis quam in matrimonium. quis me improbior perhibeatur esse? haec famigeratio té honestet, me conlutulentet, si sine dote duxeris: tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet. Lysiteles Quid? te dictatorem censes fore, si aps té agrum acceperim? Lesbonicvs Neque volo neque postulo neque censeo, verum tamen is est honos homini pudico, meminisse officium suom. Lysiteles Scio equidem te animatus ut sis; video, subolet, sentio: id agis, ut, ubi adfinitatem inter nos nostram adstrinxeris atque eum agrum dederis nec quicquam hic tibi sit qui vitam colas, effugias ex urbe inanis; profugus patriam deseres, cognatos, adfinitatem, amicos factis nuptiis: mea opera hinc proterritum te meaque avaritia autument. id me commissurum ut patiar fieri, ne animum induxeris. Stasimvs Non enim póssum quin exclamem euge. euge, Lysiteles, πάλιν . facile palmam habes: hic victust, vicit tua comoedia. hic agit magis ex argumento et versus melioris facit. etiam ob stultitiam tuam te † curis multabo mina. Lesbonicvs Quid tibi intérpellatio aut in consilium huc accessio est? Stasimvs Eodem pacto, quo huc accessi, apscessero. Lesbonicvs I hac mecum domum, Lysiteles, ibi de istis rebus plura fabulabimur. Lysiteles Nil ego in occulto agere soleo. meus ut animust, eloquar: si mihi tua soror, ut ego aequom censeo, ita nuptum datur, sine dote, neque tu hinc abituru's abiturus es , quod meum erit id erit tuom; sin aliter animatus es, bene quod agas eveniat tibi,