ille qui aspéllit is compellit, ille qui cónsuadet vetat. insanum et malumst in hospítium devorti ad Cupidinem. sed te moneo hoc etiam atque etiam, ut reputes quid facere expetas. si istuc, ut conare, facis † indicium tuom incendes genus; tum igitur tibi aquae érit cupido, genus qui restinguas tuom, atque sí eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati— ne scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuom. Lesbonicvs Facilest inventu: datur ignis, tametsi ab inimico petas. sed tu obiurgans me a peccatis rapis deteriorem in viam.