tute pone te latebis facile, ne inveniat te Honor, in occulto iacebis cum te maxume clarum voles. pernovi equidem, Lesbonice, ingenium tuom ingenuom admodum; scio te sponte non tuapte errasse, sed amorem tibi pectus opscurasse; atque ipse Amoris teneo omnis vias. ita est amor, ballista ut iacitur: nihil sic celere est neque volat; atque is mores hominum moros et morosos efficit: minus placet magis quód suadetur, quod dissuadetur placet; quom inopiast, cupias, quando eius copiast, tum non velis;