scibam ut esse me deceret, facere non quibam miser; ita vi Veneris vinctus, otio captus in fraudem incidi. et tibi nunc, proinde ut merere, summas habeo gratias. Lysiteles At operam perire meam sic et te haec dicta corde spernere † perpeti nequeo, simul me piget parum pudere te; et postremo, nisi mi auscultas atque hoc ut dico facis, tute pone te latebis facile, ne inveniat te Honor, in occulto iacebis cum te maxume clarum voles. pernovi equidem, Lesbonice, ingenium tuom ingenuom admodum; scio te sponte non tuapte errasse, sed amorem tibi pectus opscurasse; atque ipse Amoris teneo omnis vias. ita est amor, ballista ut iacitur: nihil sic celere est neque volat; atque is mores hominum moros et morosos efficit: minus placet magis quód suadetur, quod dissuadetur placet; quom inopiast, cupias, quando eius copiast, tum non velis; ille qui aspéllit is compellit, ille qui cónsuadet vetat. insanum et malumst in hospítium devorti ad Cupidinem. sed te moneo hoc etiam atque etiam, ut reputes quid facere expetas. si istuc, ut conare, facis † indicium tuom incendes genus; tum igitur tibi aquae érit cupido, genus qui restinguas tuom, atque sí eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati— ne scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuom. Lesbonicvs Facilest inventu: datur ignis, tametsi ab inimico petas. sed tu obiurgans me a peccatis rapis deteriorem in viam. meam vis sororem tibi dem suades sine dote. aha, non convenit me, qui abusus sum tantam rem patriam, porro in ditiis esse agrumque habere, egere illam autem, ut me merito oderit. numquam erit alienis gravis qui suis se concinnat levem. sicut dixi, faciam: nolo te iactari diutius. Lysiteles Tanto meliust te sororis causa egestatem exsequi