cives obiectare possint tibi, quos tu inimicos habes. Lesbonicvs Omnia ego istaec quae tu dixti scio, vel exsignavero, ut rem patriam et gloriam maiorum foedarim meum: scibam ut esse me deceret, facere non quibam miser; ita vi Veneris vinctus, otio captus in fraudem incidi. et tibi nunc, proinde ut merere, summas habeo gratias. Lysiteles At operam perire meam sic et te haec dicta corde spernere † perpeti nequeo, simul me piget parum pudere te; et postremo, nisi mi auscultas atque hoc ut dico facis,