sat sapio, satis in rem quae sint meam ego conspicio mihi. Lysiteles An id est sapere, ut qui beneficium a benevolente repudies? Lesbonicvs Nullum beneficium ésse duco id quod quoi facias non placet. scio ego et sentio ipse quid agam, neque mens officio migrat, nec tuis depellar dictis quin rumori serviam. Lysiteles Quid ais? nam retineri nequeo quin dicam ea quae promeres: itan tandem hanc maiores famam tradiderunt tibi tui, ut virtute eorum anteparta per flagitium perderes? atque honori posterorum tuorum ut vindex fieres,