Indoctus quam docte facis. quid faceres, si quis docuisset te, ut sic odio esses mihi? qui bene cum simulas facere mihi te, male facis, male consulis. Lysiteles Egone? Lesbonicvs Tune. Lysiteles Quid male facio? Lesbonicvs Quod ego nolo, id cum facis. Lysiteles Tuae rei bene consulere cupio. Lesbonicvs Tu mihi es melior quam egomet mihi? sat sapio, satis in rem quae sint meam ego conspicio mihi. Lysiteles An id est sapere, ut qui beneficium a benevolente repudies? Lesbonicvs Nullum beneficium ésse duco id quod quoi facias non placet. scio ego et sentio ipse quid agam, neque mens officio migrat, nec tuis depellar dictis quin rumori serviam. Lysiteles Quid ais? nam retineri nequeo quin dicam ea quae promeres: itan tandem hanc maiores famam tradiderunt tibi tui, ut virtute eorum anteparta per flagitium perderes? atque honori posterorum tuorum ut vindex fieres, tibi paterque avosque facilem fecit et planam viam ad quaerundum honorem: tu fecisti ut difficilis foret, culpa maxume et desidia tuisque stultis moribus. praeoptavisti, amorem tuom uti virtuti praeponeres. nunc te hoc pacto credis posse optegere errata? aha, non itast: cape sis virtutem animo et corde expelle desidiam tuo: in foro operam amicis da, ne in lecto amicae, ut solitus es. atque ego istum agrum tíbi relinqui ób eam rem enixe expeto, ut tibi sit qui te corrigere possis, ne omnino inopiam cives obiectare possint tibi, quos tu inimicos habes. Lesbonicvs Omnia ego istaec quae tu dixti scio, vel exsignavero, ut rem patriam et gloriam maiorum foedarim meum: