Quid tecum, Stasime? Stasimvs De istoc quod dixti modo: si ante voluisses, esses; nunc sero cupis. Philto De dote mecum convenire nil potest: quid tibi lubet tute agito cum nato meo. nunc tuam sororem filio posco meo. quae res bene vortat. quid nunc? etiam consulis? Lesbonicvs Quid istíc? quando ita vis: di bene vortant. spondeo. Stasimvs Numquam edepol quoiquam tam expectatus filius natus quam illuc est spondeo natum mihi. di fortunabunt vostra consilia. Philto Ita volo. Lesbonicvs Sed, Stasime, abi huc ad meam sororem ad Calliclem, dic hoc negoti quo modo actumst. Stasimvs Ibitur. Lesbonicvs Et gratulator meae sorori. Stasimvs Scilicet. Philto I hac, Lesbonice, mecum, ut coram nuptiis dies cónstituatur; eadem haec confirmabimus.— Lesbonicvs Tu ístuc cura quod iussi. ego iam hic ero.— dic Callicli, me ut convenat. Stasimvs Quin tu i modo. Lesbonicvs De dote ut videat quid opus sit facto. Stasimvs I modo. Lesbonicvs Nam certumst sine dote haud dare. Stasimvs Quin tu i modo. Lesbonicvs Neque enim illi damno umquam esse patiar Stasimvs Abi modo. Lesbonicvs Meam néglegentiam. Stasimvs I modo.