vivit victuraque est. Megaronides Bene hercle nuntias, deosque óro ut vitae tuae superstes suppetat. Callicles Dum quidem hercle tecum nupta sit, sane velim. Megaronides Vin commutemus, tuam ego ducam et tu meam? faxo haud tantillum dederis verborum mihi. Callicles Namque enim tu, credo, me imprudentem obrepseris. Megaronides Ne tu hercle faxo haud nescias quam rem egeris. Callicles Habeas ut nanctu's nanctus es : nota mala res optumast. nam ego nunc si ignotam capiam, quid agam nesciam. Megaronides Edepol proinde ut diu vivitur, bene vivitur. sed hoc ánimum advorte atque aufer ridicularia; nam ego dedita opera huc ad te advenio. Callicles Quid venis? Megaronides Malis te ut verbis multis multum obiurigem. Callicles Men? Megaronides Numquis est hic alius praeter me atque te? Callicles Nemost. Megaronides Quid tu igitur rogitas, tene obiurigem? nisi tu me mihimet censes dicturum male. nam si in te aegrotant artes antiquae tuae, sin immutare vis ingenium moribus aut si demutant mores ingenium tuom neque eos antiquos servas, ast captas novos omnibus amicis morbum tu incuties gravem, ut te videre audireque aegroti sient. Callicles Qui in mentem venit tibi istaec dicta dicere? Megaronides Quia omnís bonos bonasque adcurare addecet, suspicionem et culpam ut ab se segregent. Callicles Non potest utrumque fieri.