tum autem Surorum, genus quod patientissumumst hominum, nemo extat qui ibi sex menses vixerit: ita cuncti solstitiali morbo decidunt. Philto Credo ego istuc, Stasime, ita esse; sed Campans genus multo Surorum iam antidit patientia. sed istést ager profecto, ut te audivi loqui, malos in quem omnes publice mitti decet, sicut fortunatorum memorant insulas, quo cuncti qui aetatem egerint caste suam conveniant; contra istoc detrudi maleficos aequom videtur, qui quidem istius sit modi. Stasimvs Hospitium est calamitatis: quid verbis opust? quamvis malam rem quaeras, illic reperias. Philto At tu hercle et illi et alibi. Stasimvs Cave sis dixeris me tibi dixisse hoc. Philto Dixisti arcano satis. Stasimvs Quin hic quidem cúpit illum ab se abalienarier, si quem reperire possit cui os sublinat. Philto Meus quídem hercle numquam fiet. Stasimvs Si sapies quidem. lepide hercle dé agro ego hunc senem deterrui; nam qui vivamus nihil est, si illum amiserit. Philto Redeo ad te, Lesbonice. Lesbonicvs Dic sodes mihi, quid hic est locutus tecum? Philto Quid censes? homost: volt fieri liber, verum quod det non habet. Lesbonicvs Et ego esse locuples, verum nequiquam volo. Stasimvs Licitumst, si velles; nunc, quom nihil est, non licet.