Huc cóncede aliquantum. Philto Licet. Stasimvs Arcano tibi ego hoc dico, ne ille ex te sciat neve alius quisquam. Philto Crede audacter quidlubet. Stasimvs Per deos atque homines dico, ne tu illunc agrum tuom síris umquam fieri neque gnati tui. ei rei argumenta dicam. Philto Audire edepol lubet. Stasimvs Primum omnium olim terra cum proscinditur, in quinto quoque sulco moriuntur boves. Philto Apage, Acheruntis ostium in vostrost agro. Stasimvs Tum vinum prius quam coctumst pendet putidum. Lesbonicvs Consuadet homini, credo. etsi scelestus est, at mi infidelis non est. Stasimvs Audi cetera. post id, frumenti quom alibi messis maximast, tribus tántis illi minus redit quam opseveris. Philto Em istic oportet opseri mores malos, si in opserendo possint interfieri. Stasimvs Neque umquam quisquamst, quoius ille ager fuit, quin pessume ei res vorterit: quoium fuit, alii exulatum abierunt, alii emortui, alii se suspendere. em nunc hic quoius est, ut ad incitas redactust. Philto Apage a me istum agrum. Stasimvs Magis apage dicas, si omnia ex me audiveris. nam fulguritae sunt alternae árbores; sues moriuntur angina acerrume; oves scabrae sunt, tam glabrae, em, quam haec est manus.