et factiones, verum nos homunculi, satillum animai qui quom extemplo emisimus, aequo mendicus atque ille opulentissimus censetur censu ad Acheruntem mortuos. Stasimvs Mirum quin tu illo tecum divitias feras. ubi mortuos sis, ita sis ut nomen cluet. Philto Nunc ut scias hic factiones atque opes non esse neque nos tuam neglegere gratiam, sine dote posco tuam sororem filio. quae res bene vortat—habeon pactam? quid taces? Stasimvs Pro di immortales, condicionem quoius modi. Philto Quin fabulare di bene vortant, spondeo ? Stasimvs Eheú ubi usus nil erat dícto, spondeo dicebat; nunc hic, quom opus est, non quit dicere. Lesbonicvs Quom adfinitate vostra me arbitramini dignum, habeo vobis, Philto, magnam gratiam. sed si haec res graviter cecidit stultitia mea, Philto, est ager sub urbe hic nobis: eum dabo dotem sorori; nam is de divitiis meis solus superfit praeter vitam relicuos. Philto Profecto dotem nil moror. Lesbonicvs Certumst dare. Stasimvs Nostramne, ere, vis nutricem, quae nos educat, abalienare a nobis? cave sis feceris. quid edemus nosmet postea? Lesbonicvs Etiam tu taces? tibi ego rationem reddam? Stasimvs Plane periimus, nisi quid ego comminiscor. Philto, te volo. Philto Si quid vis, Stasime.