Hercle qui dicam tamen; nam si sic non licebit, luscus dixero. Philto Ita tu nunc dicis, non esse aequiperabiles vostras cum nostris factiones atque opes? Lesbonicvs Dico. Philto Quid? nunc si in aedem ad cenam veneris atque ibi opulentus tibi par forte obvenerit (adposita cena sit, popularem quam vocant), si illi congestae sint epulae a cluentibus: si quid tibi placeat quod illi congestum siet, edisne an incenatus cum opulento accubes? Lesbonicvs Edim, nisi si ille votet. Stasimvs At pol ego etsi votet edim, atque ambabus malis expletis vorem, et quod illi placeat praeripiam potissimum, neque illí concedam quicquam de vita mea. verecundari neminem ápud mensam decet, nam ibi de divinis atque humanis cernitur. Philto Rem fabulare. Stasimvs Non tibi dicam dolo: decedam ego illi de via, de semita, de honore populi; verum quod ad ventrem attinet, non hercle hoc longe, nisi me pugnis vicerit. cena hac annona est sine sacris hereditas. Philto Semper tu hoc facito, Lesbonice, cogites, id optumum esse, tute uti sis optumus; si id nequeas, saltem ut optumis sis proxumus. nunc condicionem hanc, quam ego fero et quam abs te peto, dare atque accipere, Lesbonice, te volo. di divites sunt, deos decent opulentiae