Edepol mutuom mecum facit. Stasimvs Nequam illud verbumst bene volt , nisi qui bene facit. ego quoque volo esse liber: nequiquam volo; hic postulet frugi esse: nugas postulet. Philto Meus gnátus me ad te misit, inter te atque nos adfinitatem ut conciliarem et gratiam. tuam vólt sororem ducere uxorem; et mihi sententia eademst et volo. Lesbonicvs Hau nosco tuom: bonis tuis rebus meas res inrides malas. Philto Homo ego sum, homo tu es: ita me amabit Iuppiter, neque te derisum advenio neque dignum puto. verum hoc quod dixi: meus me oravit filius, ut tuam sororem poscerem uxorem sibi. Lesbonicvs Mearúm me rerum novisse aequomst ordinem. cum vostra nostra non est aequa factio. adfinitatem vobis aliam quaerite. Stasimvs Satin tu es sanus mentis aut animi tui, qui condicionem hanc repudies? nam illum tibi ferentárium esse amicum inventum intellego. Lesbonicvs Abin hínc dierecte? Stasimvs Si hercle ire occipiam, votes. Lesbonicvs Nisi quid me aliud vis, Philto, respondi tibi. Philto Benigniorem, Lesbonice, te mihi, quam nunc experior esse, confido fore; nam et stulte facere et stulte fabularier, utrumque, Lesbonice, in aetate hau bonumst. Stasimvs Verum hercle hic dicit. Lesbonicvs Oculum ego ecfodiam tibi, si verbum addideris.