postquam comedit rem, post rationem putat. Lesbonicvs Nequaquam argenti ratio comparet tamen. Stasimvs Ratio quidem hercle apparet: argentum οἴχεται . minas quadraginta accepisti a Callicle, et ille aédis mancipio abs te accepit? Lesbonicvs Admodum. Philto Pol opino adfinis noster aedis vendidit; pater quom peregre veniet, in portast locus, nisi forte in ventrem filio conrepserit. Stasimvs Trapezítae mille drachumarúm Olympico, quas de ratione dehibuisti, redditae? Lesbonicvs Nempe quás spopondi. Stasimvs Immó quas dependi inquito †qua sponsione pronuper tu exactus es pro illo adulescente, quem tu esse aibas divitem. Lesbonicvs Factum. Stasimvs Vt quidem illud perierit. Lesbonicvs Factum id quoque est. nam nunc eum vidi miserum et me eius miseritumst. Stasimvs Miseret te aliorum, tui nec miseret nec pudet. Philto Tempust adeundi. Lesbonicvs Éstne hic Philto qui advenit? is herclest ipsus. Stasimvs Edepol né ego istum velim meum fíeri servom cum suo peculio. Philto Erum atque servom plurumum Philto iubet salvere, Lesbonicum et Stasimum. Lesbonicvs Di duint tibi, Philto, quaequomque optes. quid agit filius? Philto Bene volt tibi.