Lesbonico est nomen. age, rem cura. ego te opperiar domi.— Philto Non optuma haec sunt, neque ut ego aequom censeo; verum meliora sunt quam quae deterruma. sed hoc me únum consolatur atque animum meum, quia qui nihil aliud nisi quod sibi soli placet consulit advorsum filium, nugas agit: miser ex animo fit, factius nihilo facit. suae senectúti is acriorem hiemem parat, quom illam importunam tempestatem conciet. sed aperiuntur aedes quo ibam: commodum ipse exit Lesbonicus cum servo foras. Lesbonicvs Minus quíndecim dies sunt, quom pro hisce aedibus minas quadraginta accepisti a Callicle. estne hoc quod dico, Stasime? Stasimvs Quom considero, meminisse videor fieri. Lesbonicvs Quid factumst eo? Stasimvs Comessum, expotum; exussum: elotum in balineis, piscator, pistor apstulit, lanii, coqui, holitores, myropolae, aucupes: confit cito; non hercle minus divorse distrahitur cito, quam si tu obicias formicis papaverem. Lesbonicvs Minus hercle in istis rebus sumptumst sex minis. Stasimvs Quid quod dedisti scortis? Lesbonicvs Ibidem una traho. Stasimvs Quid quod égo defrudavi? Lesbonicvs Em, istaec ratio maxumast. Stasimvs Non tibi illud apparere, si sumas, potest; nisi tu immortale rere esse argentum tibi. Philto Sero atque stulte, prius quod cautum oportuit,