Eo, pater. Philto Pol ego istam volo me rationem edoceas. Lysiteles Licet. scin tu illum quo genere natus sit? Philto Scio, adprime probo. Lysiteles Soror illi est adulta virgo grandis: eam cupio, pater, ducere uxorem sine dote. Philto Sine dote uxorem? Lysiteles Ita; tua re salva hoc pacto ab illo summam inibis gratiam, neque commodius ullo pacto ei poteris auxiliarier. Philto Egone indotatam te uxorem ut patiar? Lysiteles Patiundumst, pater; et eo pacto addideris nostrae lepidam famam familiae. Philto Multa ego possum docta dicta et quamvis facunde loqui, historiam veterem atque antiquam haec mea senectus sustinet; verum ego quando te et amicitiam et gratiam in nostram domum video adlicere, etsi adversatus tibi fui, istac iudico: tibi permitto; posce, duce. Lysiteles Di te servassint mihi. sed adde ad istam gratiam unum. Philto Quid id est autem unum? Lysiteles Eloquar. tute ad eum adeas, tute concilies, tute poscas. Philto Eccere. Lysiteles Nimio citius transiges: firmum omne erit quod tu egeris. gravius tuom erit unum verbum ad eam rem quam centum mea. Philto Ecce autem in benignitate hoc repperi, negotium. dabitur opera. Lysiteles Lepidus vivis. haec sunt aedes, hic habet;