Deserere illum et deiuvare in rebus advorsis pudet. Philto Pol pudere quam pigere praestat, totidem litteris. Lysiteles Edepol, deum virtute dicam, pater, et maiorum et tua multa bóna bene parta habemus, bene si amico feceris ne pigeat fecisse, ut potius pudeat si non feceris. Philto De magnis divitiis si quid demas, plus fit an minus? Lysiteles Minus, pater; sed civi immuni scin quid cantari solet? “quod habes né habeas et illúc quod non habes habeas, malum, quandoquidem nec tibi bene esse pote pati neque alteri.” Philto Scio equidem istuc ita solere fieri; verum, gnate mi, is est immunis, cui nihil est qui munus fungatur suom. Lysiteles Deum virtute habemus et qui nosmet utamur, pater, et aliis qui comitati simus benevolentibus. Philto Non edepol tibi pernegare possum quicquam quod velis. cuí egestatem tolerari vis? eloquere audacter patri. Lysiteles Lesbonico huic adulescenti, Charmidai filio, qui illic habitat. Philto Quin comedit quod fuit, quod non fuit? Lysiteles Ne opprobra, pater; múlta eveniunt homini quae volt, quae nevolt. Philto Mentire edepol, gnate, atque id nunc facis haud consuetudine. nam sapiens quidem pol ipsus fingit fortunam sibi: eo non multa quae nevolt eveniunt, nisi fictor malust. Lysiteles Multa illi opera opust ficturae, qui se fictorem probum vitae agundae esse expetit: sed hic admodum adulescentulust. Philto Non aetate, verum ingenio apiscitur sapientia; sapienti aetas condimentum, sapiens aetati cibust. agedum eloquere, quid dare illi nunc vis? Lysiteles Nil quicquam, pater; tu modo ne me prohibeas accipere, si quid det mihi. Philto An eo egestatem ei tolerabis, si quid ab illo acceperis?