qui ipsus se contemnit, in eost indoles industriae. bene facta bene factis aliis pertegito, ne perpluant. Lysiteles Ob eam rem haec, pater, autumavi, quia res quaedamst quam volo ego me abs te exorare. Philto Quid id est? dare iam veniam gestio. Lysiteles Adulescenti hinc genere summo, amico atque aequali meo, minus qui caute et cogitate suam rem tractavit, pater, bene volo ego illi facere, si tu non nevis. Philto Nempe dé tuo? Lysiteles De meo: nam quod tuomst meumst, ómne meumst autem tuom. Philto Quid is? egetne? Lysiteles Eget. Philto Habuitne rem? Lysiteles Habuit. Philto Quí eam perdidit? publicisne adfinis fuit an maritumis negotiis? mercaturan, an venales habuit ubi rem perdidit? Lysiteles Nihil istorum. Philto Quid igitur? Lysiteles Per comitatem edepol, pater; praeterea aliquantum animi causa in deliciis disperdidit. Philto Edepol hominem praemandatum ferme familiariter, qui quidem núsquam per virtutem rem confregit, atque eget; nil moror eum tíbi esse amicum cum eius modi virtutibus. Lysiteles Quia sine omni malitiast, tolerare eius égestatem volo. Philto De mendico male meretur qui ei dat quod edit aut bibat; nam et illud quod dat perdit ét illi prodit vitam ad miseriam. non eo haec díco, quin quae tu vis ego velim et faciam lubens: sed ego hoc verbum quom illi quoidam dico, praemonstro tibi, ut ita te aliorum miserescat, ne tis alios misereat.