quasi herba inrigua succrevere uberrime: eorúm licet iam metere messem maxumam, neque quicquam hic nunc est vile nisi mores mali. nimioque hic pluris pauciorum gratiam faciunt pars hominum quam id quod prosint pluribus. ita vincunt illud conducibile gratiae, quae in rebus multis opstant odiosaeque sunt remoramque faciunt rei privatae et publicae. Callicles Larem corona nostrum decorari volo. uxor, venerare ut nobis haec habitatio bona fausta felix fortunataque evenat— teque ut quam primum possim videam emortuam. Megaronides Hic ille ést, senecta aetate qui factust puer, qui admisit in se culpam castigabilem. adgrediar hominem. Callicles Quoia hic vox prope me sonat? Megaronides Tui benevolentis, sí ita es ut ego te volo, sin aliter es, inimici atque irati tibi. Callicles O amice, salve, átque aequalis. ut vales, Megaronides? Megaronides Et tu edepol salve, Callicles. Callicles Valen? valuistin? Megaronides Valeo, et valui rectius. Callicles Quid tua agit uxor? ut valet? Megaronides Plus quam ego volo. Callicles Bene hercle est illam tibi valere et vivere. Megaronides Credo hercle te gaudere, si quid mihi mali est. Callicles Omnibus amicis quod mihi est cupio esse idem. Megaronides Eho tu, tua uxor quid agit? Callicles Immortalis est,