haec míhi quom video elíciunt, quia ego ád hoc genus hominum dúravi. quin príus me ad plures pénetravi? nam hi móres maiorúm laudant, eosdém lutitant quos cónlaudant. hisce égo de artibus gratiám facio, ne cólas neve imbuas íngenium. meo módo et moribus vivito ántiquis, quae ego tíbi praecipio, ea fácito. nihil égo istos moror faeceós mores, turbidós, quibus boni dedécorant se. haec tíbi si mea imperiá capesses, multá bona in pectore cónsident. Lysiteles Sémper ego usque ad hanc aetatem ab ineunte adulescentia tuis servivi servitutem imperiis et praeceptis, pater. pro ingenio ego me liberum esse ratus sum, pro imperio tuo meum animum tibi servitutem servire aequom censui. Philto Quí homo cum animo inde ab ineunte aetate depugnat suo, utrum itane esse mavelit ut eum animus aequom censeat, an ita potius ut parentes eum esse et cognati velint: si animus hominem pepulit, actumst: animo servit, non sibi; si ipse animum pepulit, dum vivit victor victorum cluet. tu si animum vicisti potius quam animus te, est quod gaudeas. nimio satiust, ut opust té ita ésse, quam ut animo lubet: qui animum vincunt, quam quos animus, semper probiores cluent. Lysiteles Istaec ego mi semper habui aetati integumentum meae; ne penetrarem me usquam ubi esset damni conciliabulum neu noctu irem obambulatum neu suom adimerem alteri neu tibi aegritudinem, pater, párerem, parsi sedulo: sarta tecta tua praecepta usque habui mea modestia. Philto Quid exprobras? bene quod fecisti tibi fecisti, non mihi; mihi quidem aetas actast ferme: tua istuc refert maxime. is probus est quem paenitet quam probus sit et frugi bonae; qui ipsus sibi satis placet, nec probus est nec frugi bonae: