procul abhibendu's abhibendus es atque abstandu's abstandus es , nam qui ín amorem praecípitavit, peiús perit quasi saxó saliat: apagé te, Amor, tuas res tíbi habeto, Amor, míhi amicus ne fúas umquam; sunt támen quos miseros máleque habeas, quos tíbi obnoxios fecísti. certúmst ad frugem adplicáre animum, quamquam íbi labos grandis cápitur. boni síbi haec expetúnt, rem, fídem, honorem, gloriam ét gratiam: hoc probis prétiumst. eo míhi magis lubet cum próbis potius quam cum ímprobis vivere vánidicis. Philto Quo illíc homo foras se pénetravit ex aedíbus? Lysiteles Pater, adsum, imperá quidvis, neque tíbi ero in mora neque látebrose me abs tuó conspectu occúltabo. Philto Féceris pár tuis ceteris fáctis, patrém tuom si pércoles per pietatem. nólo ego cum ímprobis té viris, gnáte mi, neque ín via, neque ín foro necúllum sermonem éxsequi nóvi ego hoc saeculum móribus quíbus siet: malús bonum malum ésse volt, ut sít sui similis; turbánt, miscent morés mali: rapáx avarus ínvidus sacrúm profanum, públicum privátum habent, hiúlca gens. haec égo doleo, haec súnt quae me excruciánt, haec dies noctésque tibi canto út caveas. quod mánu non queunt tangére tantum fas hábent quo manus abstíneant, cetéra: rape trahe, fuge láte—lacrumas