postulát se in plagas conícere: eos cúpit, eos consectátur; súbdole blanditur ab re cónsulit, blandíloquentulus, harpagó, mendax, cuppés, avarus, élegans, despoliator, latebrícolarum hominum córruptor, blandus inops célatum indagátor. nam quí amat quod amat quom éxtemplo saviís sagittatis pérculsust, ílico rés foras lábitur, líquitur. dá mihi hoc, mél meum, sí me amas, si aúdes . ibi ille cuculus: “ocelle mi, fiat: ét istuc et si ámplius vís dari, dábitur.” ibi ílla pendentém ferit: iam amplius orat; nón satis id ést mali, ni ámplius étiam, quód ecbibit, quód comest, quód facit súmpti. nóx datur: dúcitur fámilia tóta, véstiplica, unctor, auri custos, flabelliferae, sandaligerulae, cantrices, cistellatrices, nuntii, renuntii, raptóres panis et peni; fit ípse, dum illis comis est, inóps amator. haec égo quom ago cúm meo animo ét recolo, ubi quí eget, quam preti sít parvi: apagé te, Amor, nón places níl te utor; quamquam íllud est dúlce, esse ét bibere, Amór amara dát tamen, satis quod aegre sit: fugit fórum, fugitat suos cógnatos, fugat ípsus se ab suo cóntutu, neque eúm sibi amicum vólunt dici. millé modis, Amor, ignórandu's ignorandus es ,