sciunt quod Iuno fabulatast cum Iove; quae neque futura neque sunt, tamen illi sciunt. falson an vero laudent, culpent quem velint, non flocci faciunt, dum illud quod lubeat sciant. omnes mortales hunc aiebant Calliclem indignum civitate hac esse et vivere, bonis qui hunc adulescentem evortisset suis. ego de eórum verbis famigeratorum insciens prosilui amicum castigatum innoxium. quod si exquiratur usque ab stirpe auctoritas, unde quídquid auditum dicant, nisi id appareat, famigeratori res sit cum damno et malo, hoc ita si fiat, publico fiat bono, pauci sint faxim qui sciant quod nesciunt, occlusioremque habeant stultiloquentiam.— Lysiteles Multás res simítu in meó corde vórso, multum ín cogitándo dolórem indipíscor: egomét me coquo ét macero ét defetígo, magíster mihi éxercitór animus núnc est. sed hóc non liquét neque satís cogitátumst, utrám potius hárum mihi ártem expetéssam, utram aétati agúndae arbitrér firmiórem: amórin med án rei opsequí potius pár sit, utra ín parte plús sit volúptatis vítae ad aetatem agundam. de hac ré mihi satis haú liquet; nisi hóc sic faciam, opínor, ut utrámque rem simul éxputem, iudéx sim reusque ad eám rem. ita fáciam, ita placet; omniúm primum Amóris artis eloquar quem ad modum expediant. numquam Ámor quemquam nisi cúpidum hominem