παῦσαι , vicisti castigatorem tuom: occlusti linguam, nihil est quod respondeam. Callicles Nunc ego te quaeso ut me opera et consilio iuves communicesque hanc mecum meam provinciam. Megaronides Polliceor operam. Callicles Ergo ubi eris paulo post? Megaronides Domi. Callicles Numquid vis? Megaronides Cures tuam fidem. Callicles Fíet sedulo. Megaronides Sed quid ais? Callicles Quid vis? Megaronides Vbi nunc adulescens habet? Callicles Posticulum hoc recepit, quom aedis vendidit. Megaronides Istuc volebam scire. i sane nunciam. sed quid ais? quid nunc virgo? nempe apud te ést? Callicles Itast, iuxtaque eam cúro cum mea. Megaronides Recte facis. Callicles Numquid, prius quam abeo, me rogaturu's rogaturus es ?— Megaronides Vale. nihil est profecto stultius neque stolidius neque mendaciloquius neque argutum magis, neque confidentiloquius neque peiurius, quam urbani assidui cives, quos scurras vocant. atque egomet me adeo cum illis una ibidem traho, qui illorum verbis falsis acceptor fui, qui omnia se simulant scire neque quicquam sciunt. quod quísque in animo habet aut habiturust sciunt, sciunt íd quod in aurem rex reginae dixerit,