quae mihi mandatast, habeo dotem únde dem, ut eam in se dignam condicionem conlocem. Megaronides Pro di immortales, verbis paucis quam cito alium fecisti me, alius ad te veneram. sed ut occepisti, perge porro proloqui. Callicles Quid tibi ego dicam, qui illius sapientiam et meam fidelitatem et celata omnia paene ille ignavos funditus pessum dedit. Megaronides Quidum? Callicles Quia, ruri dum sum ego unos sex dies, me apsente atque insciente, inconsultu meo, aedis venalis hasce inscripsit litteris. Megaronides Adesurivit magis et ínhiavit acrius lupus, observavit dum dormitarent canes: gregem universum voluit totum avortere. Callicles Fecisset edepol, ni haec praesensisset canes. sed nunc rogare ego vicissim te volo: quid fuit officium meum me facere? face sciam; utrum indicare me ei thensaurum aequom fuit, adversum quam eius me opsecravisset pater, an ego alium dominum paterer fieri hisce aedibus? qui emisset, eius essetne ea pecunia? emi egomet potius aedis, argentum dedi thensauri causa, ut salvom amico traderem. neque adeo hasce emi mihi nec usurae meae: illi redemi rusum, a me argentum dedi. haec sunt: si recte seu pervorse facta sunt, ego me fecisse confiteor, Megaronides. em mea malefacta, em meam aváritiam tibi; hascine propter res maledicas famas ferunt.