Quid id est? Lysiteles Scies. si quid stulte fecit, ut ea missa facias omnia. quid quassas caput? Charmides Cruciatur cor mi, et metuo. Lysiteles Quidnam id est? Charmides Quom ille itast ut esse nolo, id crucior; metuo, si tibi denegem quod me oras, ne te leviorem erga me putes. non gravabor. faciam ita ut vis. Lysiteles Probus es. eo, ut illum evocem. Charmides Miserumst, male promerita, ut merita sunt, si ulcisci non licet. Lysiteles Aperite hoc, aperite propere et Lesbonicum, si domist, foras evocate: ita subitost propere quod eum conventum volo. Lesbonicvs Quis homo tam tumultuoso sonitu me excivit subito foras? Lysiteles Benevolens tuos atque amicus. Lesbonicvs Satine salve? dic mihi. Lysiteles Recte. tuom patrem rediisse salvom peregre gaudeo. Lesbonicvs Quis id ait? Lysiteles Ego. Lesbonicvs Tun vidisti? Lysiteles Et tute item videas licet. Lesbonicvs O pater, pater mi, salve. Charmides Salve multum, gnate mi. Lesbonicvs Si quid tibi, pater, laboris— Charmides Nihil evenit, ne time: bene re gesta salvos redeo—si tu modo frugi esse vis. haec tibi pactast Callicli huius filia. Lesbonicvs Ego ducam, pater, et eam et si quam aliam iubebis. Charmides Quamquam tibi suscensui,