Spondeo, et mille auri Philippum dotis. Lysiteles Dotem nil moror. Charmides Si illa tibi placet, placenda dos quoque est quam dat tibi. postremo quod vis non duces, nisi illud quod non vis feres. Callicles Ius hic orat. Lysiteles Impetrabit te advocato atque arbitro. istac lege filiam tuam spónden mi uxorem dari? Charmides Spondeo. Callicles Et ego spondeo ídem hoc.