Di dent tibi, Lysiteles, quae velis. Callicles Non ego sum salute dignus? Lysiteles Immo salve, Callicles; hunc priorem aequomst me habere: tunica propior palliost. Callicles Deos volo consilia vostra vobis recte vortere. Charmides Filiam meam tíbi desponsam esse audio. Lysiteles Nisi tu nevis. Charmides Immo haud nolo. Lysiteles Sponden ergo tuam gnatam uxorem mihi?