Quin conlaudo consilium et probo. Lysiteles Quid ego ineptus, dum sermonem vereor interrumpere, solus sto nec quod conatus sum agere ago? hominis conloquar. Charmides Quis hic est, qui huc ad nos incedit? Lysiteles Charmidem socerum suom Lysiteles salutat. Charmides Di dent tibi, Lysiteles, quae velis. Callicles Non ego sum salute dignus? Lysiteles Immo salve, Callicles; hunc priorem aequomst me habere: tunica propior palliost. Callicles Deos volo consilia vostra vobis recte vortere. Charmides Filiam meam tíbi desponsam esse audio. Lysiteles Nisi tu nevis. Charmides Immo haud nolo. Lysiteles Sponden ergo tuam gnatam uxorem mihi? Charmides Spondeo, et mille auri Philippum dotis. Lysiteles Dotem nil moror. Charmides Si illa tibi placet, placenda dos quoque est quam dat tibi. postremo quod vis non duces, nisi illud quod non vis feres. Callicles Ius hic orat. Lysiteles Impetrabit te advocato atque arbitro. istac lege filiam tuam spónden mi uxorem dari? Charmides Spondeo. Callicles Et ego spondeo ídem hoc. Lysiteles Oh salvete, adfines mei. Charmides Atque edepol sunt res, quas propter tibi tamen suscensui. Lysiteles Quid ego feci? Charmides Meum corrumpi quia perpessu's perpessus es filium. Lysiteles Si id mea voluntate factumst, est quod mihi suscenseas. sed sine me hoc aps te impetrare quod volo.