Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra arbitror, quoi fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam; nam exaedificavisset me ex his aedibus, apsque te foret. Callicles Si quid amicum erga bene feci aut consului fideliter, non videor meruisse laudem, culpa caruisse arbitror. nam beneficium, homini proprium quod datur, † prosumpserit, quod datum utendumst, id repetundi copiast quando velit. Charmides Est ita ut tu dicis. sed ego hoc nequeo mirari satis, eum sororem despondisse suam in tam fortem familiam. Callicles Lysiteli quidem Philtonis filio. Lysiteles Enim me nominat. Charmides Familiam optumam occupavit. Lysiteles Quid ego cesso hos conloqui? sed maneam etiam opinor, namque hoc commodum orditur loqui. Charmides Vah. Callicles Quid est? Charmides Oblitus intus dudum tibi sum dicere: modo mi advenienti nugator quidam occessit obviam, nimis pergraphicus sycophanta; is mille nummum se aureum meo datu tibi ferre et gnato Lesbonico aibat meo; quem ego nec qui esset noram, neque eum ante usquam conspexi prius. sed quid rides? Callicles Meo adlegatu venit, quasi qui aurum mihi ferret aps te, quod darem tuae gnatae dotem, ut filius tuos, quando illi a me darem, esse allatum id aps te crederet neu qui rem ipsam posset intellegere, et thensaurum tuom me esse penes, atque eum a me lege populi patrium posceret. Charmides Scite edepol. Callicles Megaronides communis hoc meus et tuos benevolens commentust.