Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra arbitror, quoi fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam; nam exaedificavisset me ex his aedibus, apsque te foret. Callicles Si quid amicum erga bene feci aut consului fideliter, non videor meruisse laudem, culpa caruisse arbitror. nam beneficium, homini proprium quod datur, † prosumpserit, quod datum utendumst, id repetundi copiast quando velit. Charmides Est ita ut tu dicis. sed ego hoc nequeo mirari satis, eum sororem despondisse suam in tam fortem familiam.