voluptátibus gaudiisque ántepotens: ita cómmoda quae cupio éveniunt, quod ago ádsequitur, subest, súbsequitur, ita gaúdiis gaudium súppeditat. módo me Stasimus Lesbonici servos convenit domi ; is mihi dixit, suom erum peregre huc advenisse Charmidem. nunc mi is propere conveniundust, ut quae cum eius filio egi, ei rei fundus pater sit potior. eo quantum potest . sed fores haé sonitu suo míhi moram obiciunt incommode.