Stasime. Stasimvs Hem. Charmides Strenue curre in Piraeum, atque unum curriculum face. videbis iam illic navem qua advecti sumus. iubeto Sangarionem quae imperaverim curare ut efferantur, et tu ito simul. solutumst portitori iam portorium: nihil est morae. i, i, ambula, actutum redi.