thensaurum effodiebam intus, dotem, filiae tuae quaé daretur. sed intus narrabo tibi et hoc et alia. sequere. Charmides Stasime. Stasimvs Hem. Charmides Strenue curre in Piraeum, atque unum curriculum face. videbis iam illic navem qua advecti sumus. iubeto Sangarionem quae imperaverim curare ut efferantur, et tu ito simul. solutumst portitori iam portorium: nihil est morae. i, i, ambula, actutum redi. Stasimvs Illic sum atque hic sum. Callicles Sequere tu hac me intro.— Charmides Sequor.— Stasimvs Hic meo ero amicus solus firmus restitit, neque demutavit animum de firma fide, quamquam labores multos sed hic unus, ut ego suspicor, servat fidem. † ob rem laborem eum ego cepisse censeo.— Lysiteles Hic homóst omnium hominum praécipuos, voluptátibus gaudiisque ántepotens: ita cómmoda quae cupio éveniunt, quod ago ádsequitur, subest, súbsequitur, ita gaúdiis gaudium súppeditat. módo me Stasimus Lesbonici servos convenit domi ; is mihi dixit, suom erum peregre huc advenisse Charmidem. nunc mi is propere conveniundust, ut quae cum eius filio egi, ei rei fundus pater sit potior. eo quantum potest . sed fores haé sonitu suo míhi moram obiciunt incommode.