qualine amico mea commendavi bona? Callicles Probo et fideli et fido et cum magna fide. et salve et salvom te advenisse gaudeo. Charmides Credo, omnia istaec sí ita sunt ut praedicas. sed quis iste est tuos ornatus? Callicles Ego dicam tibi. thensaurum effodiebam intus, dotem, filiae tuae quaé daretur. sed intus narrabo tibi et hoc et alia. sequere.