Vendidit tuos natus aedis. Charmides Perii. Stasimvs Praesentariis argenti minis numeratis— Charmides Quot? Stasimvs Quadraginta. Charmides Occidi. quis eas emit? Stasimvs Callicles, cui tuam rem commendaveras; is habitatum huc commigravit nosque exturbavit foras. Charmides Vbi nunc filius meus habitat? Stasimvs Hic in hoc posticulo. Charmides Male disperii. Stasimvs Credidi aegre tibi id, ubi audisses, fore. Charmides Ego miserrumis periclis sum per maria maxuma vectus, capitali periclo per praedones plurimos me servavi, salvos redii: nunc hic disperii miser, propter eosdem quorum causa fui hac aetate exercitus. adimit animam mi aegritudo. Stasime, tene me. Stasimvs Visne aquam tibi petam? Charmides Res quom animam agebat, tum esse offusam oportuit. Callicles Quid hoc híc clamoris audio ante aedis meas? Charmides O Callicles, o Callicles, o Callicles, qualine amico mea commendavi bona? Callicles Probo et fideli et fido et cum magna fide. et salve et salvom te advenisse gaudeo. Charmides Credo, omnia istaec sí ita sunt ut praedicas. sed quis iste est tuos ornatus? Callicles Ego dicam tibi.