Quid id ad me attinet, bonisne servis tu utare an malis? Charmides Quia boni malique in ea re pars tibi est. Stasimvs Partem alteram tibi permitto; illam alteram ápud me, quod bonist, apponito. Charmides Sí eris meritus, fiet. respice huc ad me. ego sum Charmides. Stasimvs Hem quis est qui mentionem homo hominis fecit optumi? Charmides Ipsus homo optumus. Stasimvs Mare terra caelum, di vestram fidem, satin ego oculis plane video? estne ipsus an non est? is est, certe is est, is est profecto. o mí ere exoptatissime, salve. Charmides Salve, Stasime. Stasimvs Salvom te— Charmides Scio et credo tibi. sed omitto alia, hoc mihi responde: liberi quid agunt mei, quos reliqui hic filium atque filiam? Stasimvs Vivont, valent. Charmides Nempe uterque? Stasimvs Vterque. Charmides Di me salvom et servatum volunt. cetera intus otiose percontabor quae volo. eamus intro, sequere. Stasimvs Quo tu té agis? Charmides Quonam nisi domum? Stasimvs Hicine nos habitare censes? Charmides Vbinam ego alibi censeam? Stasimvs Iam— Charmides Quid iam? Stasimvs Non sunt nostrae aedis istae. Charmides Quid ego ex te audio?