Quid id ad me attinet, bonisne servis tu utare an malis? Charmides Quia boni malique in ea re pars tibi est. Stasimvs Partem alteram tibi permitto; illam alteram ápud me, quod bonist, apponito. Charmides Sí eris meritus, fiet. respice huc ad me. ego sum Charmides. Stasimvs Hem quis est qui mentionem homo hominis fecit optumi? Charmides Ipsus homo optumus. Stasimvs Mare terra caelum, di vestram fidem, satin ego oculis plane video? estne ipsus an non est? is est,